|
z siedzibą w Chełmży
przez Benedykt Orański » 01 lut 2025, 18:03
V. † Deus, in adiutórium meum inténde. R. Dómine, ad adiuvándum me festína. Glória Patri, et Fílio, et Spirítui Sancto. Sicut erat in princípio, et nunc et semper, et in sæcula sæculórum. Amen. Allelúia. HYMNUS1 Quod chorus vatum venerándus olim Spíritu Sancto cécinit replétus, in Dei factum genetríce constat esse María. 2 Hæc Deum cæli Dominúmque terræ virgo concépit peperítque virgo, atque post partum méruit manére invioláta. 3 Quem senex iustus Símeon in ulnis in domo sumpsit Dómini, gavísus ob quod optátum próprio vidéret lúmine Christum. 4 Tu libens votis, pétimus, precántum, regis ætérni génetrix, favéto, clara quæ fundis Géniti benígni múnera lucis. 5 Christe, qui lumen Patris es supérni, qui Patris nobis réseras profúnda, nos fac ætérnæ tibi ferre laudes lucis in aula. Amen. PSALMODIAAnt. 1 Tulérunt Iesum paréntes eius in Ierúsalem, ut sísterent eum Dómino. Psalmus 112 Laudabile nomen Domini Deposuit potentes de sede, et exaltavit humiles (Lc 1, 52) Laudáte púeri Dómini, * laudáte nomen Dómini. Sit nomen Dómini benedíctum * ex hoc nunc et usque in sæculum. A solis ortu usque ad occásum * laudábile nomen Dómini. Excélsus super omnes gentes Dóminus, * super cælos glória eius. Quis sicut Dóminus Deus noster, qui in altis hábitat, * et humília réspicit in cælo et in terra? Súscitans de terra ínopem, * de stércore érigens páuperem, ut cóllocet eum cum princípibus, * cum princípibus pópuli sui. Qui habitáre facit stérilem in domo, * matrem filiórum lætántem. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto. Sicut erat in princípio, et nunc et semper, * et in sæcula sæculórum. Amen. Ant. Tulérunt Iesum paréntes eius in Ierúsalem, ut sísterent eum Dómino. Ant. 2 Adórna thálamum tuum, Sion, et súscipe regem Christum. Psalmus 147 Instauratio Ierusalem Veni, et ostendam tibi sponsam, uxorem Agni (Ap 21, 9) Lauda, Ierúsalem, Dóminum; * colláuda Deum tuum, Sion. Quóniam confortávit seras portárum tuárum, * benedíxit fíliis tuis in te. Qui pósuit fines tuos pacem, * et ádipe fruménti sátiat te. Qui emíttit elóquium suum terræ, * velóciter currit verbum eius. Qui dat nivem sicut lanam, * pruínam sicut cínerem spargit. Mittit crystállum suam sicut buccéllas; * ante fáciem frígoris eius quis sustinébit? Emíttet verbum suum et liquefáciet ea, * flabit spíritus eius, et fluent aquæ. Qui annúntiat verbum suum Iacob, * iustítias et iudícia sua Israel. Non fecit táliter omni natióni, * et iudícia sua non manifestávit eis. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto. Sicut erat in princípio, et nunc et semper, * et in sæcula sæculórum. Amen. Ant. Adórna thálamum tuum, Sion, et súscipe regem Christum. Ant. 3 Beátus es, Símeon iuste, qui suscepísti Christum Dóminum, liberatórem pópuli sui. Canticum (Phil 2, 6-11) De Christo, servo Dei Christus Iesus, cum in forma Dei esset, * non rapínam arbitrátus est esse se æquálem Deo, sed semetípsum exinanívit formam servi accípiens, † in similitúdinem hóminum factus * et hábitu invéntus ut homo. Humiliávit semetípsum † factus obœdiens usque ad mortem, * mortem autem crucis. Propter quod et Deus illum exaltávit † et donávit illi nomen, * quod est super omne nomen, ut in nómine Iesu omne genu flectátur * cæléstium et terréstrium et infernórum, et omnis lingua confiteátur: * "Dóminus Iesus Christus!" in glóriam Dei Patris. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto. Sicut erat in princípio, et nunc et semper, * et in sæcula sæculórum. Amen. Ant. Beátus es, Símeon iuste, qui suscepísti Christum Dóminum, liberatórem pópuli sui. LECTIO BREVIS Hebr 10, 5-7Ingrédiens mundum dicit Christus: Hóstiam et oblatiónem noluísti, corpus autem aptásti mihi; holocautómata pro peccáto non tibi placuérunt. Tunc dixi: Ecce vénio; in cápite libri scriptum est de me ut fáciam, Deus, voluntátem tuam. RESPONSORIUM AD VERBUM DEIV. Notum fecit Dóminus * Salutáre suum. R. Notum fecit Dóminus / Salutáre suum. V. Quod parávit ante fáciem ómnium populórum. R. Salutáre suum. V. Glória Patri, et Fílio, et Spirítui Sancto. R. Notum fecit Dóminus / Salutáre suum. MAGNIFICAT Lc 1, 46-55Ant. Senex púerum portábat, puer autem senem regébat; quem Virgo péperit, et post partum Virgo permánsit; ipsum quem génuit adorávit. Magníficat * ánima mea Dóminum, et exsultávit spíritus meus * in Deo salutári meo; quia respéxit humilitátem ancíllæ suæ, * ecce enim ex hoc beátam me dicent omnes generatiónes. Quia fecit mihi magna, qui potens est: * et sanctum nomen eius, et misericórdia eius a progénie in progénies * timéntibus eum. Fecit poténtiam in brácchio suo, * dispérsit supérbos mente cordis sui, depósuit poténtes de sede, * et exaltávit húmiles, esuriéntes implévit bonis, * et dívites dimísit inánes. Suscépit Israel, púerum suum, * recordátus misericórdiæ suæ, sicut locútus est ad patres nostros, * Abraham et sémini eius in sæcula. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto. Sicut erat in princípio, et nunc et semper, * et in sæcula sæculórum. Amen. Ant. Senex púerum portábat, puer autem senem regébat; quem Virgo péperit, et post partum Virgo permánsit; ipsum quem génuit adorávit. PRECESSalvatórem nostrum in templo præsentátum adorémus, ab ipso postulántes: Oculi nostri vídeant salutáre tuum, Dómine. Christe salvátor, qui es lumen ad revelatiónem géntium, - illúmina eos, qui te non cognovérunt, ut credant in te Deum verum. Oculi nostri vídeant salutáre tuum, Dómine. Redémptor noster, qui es glória plebis tuæ Israel, - exálta Ecclésiam tuam inter gentes. Oculi nostri vídeant salutáre tuum, Dómine. Iesu, desideráte cunctis géntibus, cuius salutáre óculi Simeónis iusti vidérunt, - adduc hómines cunctos ad salútem tuam. Oculi nostri vídeant salutáre tuum, Dómine. Dómine, in cuius præsentatióne gládius dolóris Maríæ, matri tuæ, prænuntiátus est, - róbora eos, qui in tuo servítio tribulatiónes sústinent. Oculi nostri vídeant salutáre tuum, Dómine. Christe, beatitúdo sanctórum, quem Símeon ante mortem vidit, sicut ardénter cupiébat, - osténde te in ætérnum iis, qui post mortem tui sítiunt visiónem. Oculi nostri vídeant salutáre tuum, Dómine. Pater noster, qui es in cælis: sanctificétur nomen tuum; advéniat regnum tuum; fiat volúntas tua, sicut in cælo et in terra. Panem nostrum cotidiánum da nobis hódie; et dimítte nobis débita nostra, sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris; et ne nos indúcas in tentatiónem; sed líbera nos a malo. ORATIOOmnípotens sempitérne Deus, maiestátem tuam súpplices exorámus, ut, sicut Unigénitus Fílius tuus hodiérna die cum nostræ carnis substántia in templo est præsentátus, ita nos fácias purificátis tibi méntibus præsentári. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sæcula sæculórum. Amen. V. Dóminus vobíscum. R. Et cum spíritu tuo. V. Benedícat vos omnípotens Deus, Pater, et Fílius, † et Spíritus Sanctus. R. Amen. V. Ite in pace. R. Deo grátias. 
abp Benedykt Krakowski vel Potocki-Orański-Nassau Herbu Pilawa Książe Siewierski Arcybiskup Metropolita Gnieźnieński Prymas Rzeczpospolitej Obojga Narodów Kanclerz Wielki Ambasador Rzeczpospolitej Obojga Narodów w Cesarstwie Niemieckim
-
-

- Biskup KŚ

-
- Posty: 1259
- Dołączył(a): 26 lis 2024, 20:51
- Lokalizacja: Gniezno
- Medale: 6
-
-
przez Benedykt Orański » 02 lut 2025, 06:00
V: † Dómine, lábia mea apéries. R: Et os meum annuntiábit laudem tuam. Psalmus 94 Invitatio ad laudem Dei Adhortamini vosmetipsos per singulos dies, donec "hodie" cognominatur (Hebr 3, 13) Ant. Ecce venit ad templum sanctum suum dominátor Dóminus: veníte, adorémus. Veníte, exsultémus Dómino; * iubilémus Deo salutári nostro. Præoccupémus fáciem eius in confessióne, * et in psalmis iubilémus ei. Ant. Ecce venit ad templum sanctum suum dominátor Dóminus: veníte, adorémus. Quóniam Deus magnus Dóminus, * et rex magnus super omnes deos. Quia in manu eius sunt profúnda terræ, * et altitúdines móntium ipsíus sunt. Quóniam ipsíus est mare, et ipse fecit illud, * et siccam manus eius formavérunt. Ant. Ecce venit ad templum sanctum suum dominátor Dóminus: veníte, adorémus. Veníte, adorémus et procidámus, * et génua flectámus ante Dóminum qui fecit nos, quia ipse est Deus noster, * et nos pópulus páscuæ eius et oves manus eius. Ant. Ecce venit ad templum sanctum suum dominátor Dóminus: veníte, adorémus. Utinam hódie vocem eius audiátis: * "Nolíte obduráre corda vestra, sicut in Meríba secúndum diem Massa in desérto, ubi tentavérunt me patres vestri: * probavérunt me, etsi vidérunt ópera mea. Ant. Ecce venit ad templum sanctum suum dominátor Dóminus: veníte, adorémus. Quadragínta annis tæduit me generatiónis illíus, * et dixi: Pópulus errántium corde sunt isti. Et ipsi non cognovérunt vias meas; ídeo iurávi in ira mea: * Non introíbunt in réquiem meam". Ant. Ecce venit ad templum sanctum suum dominátor Dóminus: veníte, adorémus. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto. Sicut erat in princípio, et nunc et semper, * et in sæcula sæculórum. Amen. Ant. Ecce venit ad templum sanctum suum dominátor Dóminus: veníte, adorémus. HYMNUS1 Adórna, Sion, thálamum, quæ præstoláris Dóminum; sponsum et sponsam súscipe vigil fídei lúmine. 2 Beáte senex, própera, promíssa comple gáudia et revelándum géntibus revéla lumen ómnibus. 3 Paréntes Christum déferunt, in templo templum ófferunt; legi parére vóluit qui legi nihil débuit. 4 Offer, beáta, párvulum, tuum et Patris únicum; offer per quem offérimur, prétium quo redímimur. 5 Procéde, virgo régia, profer Natum cum hóstia; monet omnes ad gáudium qui venit salus ómnium. 6 Iesu, tibi sit glória, qui te revélas géntibus, cum Patre et almo Spíritu, in sempitérna sæcula. Amen. PSALMODIAAnt. 1 Símeon iustus et timorátus exspectábat redemptiónem Israel, et Spíritus Sanctus erat in eo. Psalmus 62, 2-9 Anima Dominum sitiens Ad Deum vigilat, qui opera noctis reicit Deus, Deus meus es tu; * ad te de luce vígilo. Sitívit in te ánima mea, * te desiderávit caro mea. In terra desérta et árida et inaquósa, † sic in sancto appárui tibi, * ut vidérem virtútem tuam et glóriam tuam. Quóniam mélior est misericórdia tua super vitas, * lábia mea laudábunt te. Sic benedícam te in vita mea, * et in nómine tuo levábo manus meas. Sicut ádipe et pinguédine repleátur ánima mea, * et lábiis exsultatiónis laudábit os meum. Cum memor ero tui super stratum meum, * in matutínis meditábor de te, quia fuísti adiútor meus, * et in velaménto alárum tuárum exsultábo. Adhæsit ánima mea post te, * me suscépit déxtera tua. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto. Sicut erat in princípio, et nunc et semper, * et in sæcula sæculórum. Amen. Ant. Símeon iustus et timorátus exspectábat redemptiónem Israel, et Spíritus Sanctus erat in eo. Ant. 2 Accípiens Símeon púerum in mánibus, grátias agens benedíxit Deum. Canticum (Dan 3, 57-88. 56) Omnis creatura laudet Dominum Laudem dicite Deo nostro, omnes servi eius (Ap 19, 5) Benedícite, ómnia ópera Dómini, Dómino; * laudáte et superexaltáte eum in sæcula. Benedícite, cæli, Dómino; * benedícite, ángeli Dómini, Dómino. Benedícite, aquæ omnes quæ super cælos sunt, Dómino; * benedícite, omnes virtu Dómino. Benedícite, sol et luna, Dómino; * benedícite, stellæ cæli, Dómino. Benedícite, omnis imber et ros, Dómino; * benedícite, omnes venti, Dómino. Benedícite, ignis et æstus, Dómino; * benedícite, frigus et æstus, Dómino. Benedícite, rores et pruína, Dómino; * benedícite, gelu et frigus, Dómino. Benedícite, glácies et nives, Dómino; * benedícite, noctes et dies, Dómino. Benedícite, lux et ténebræ, Dómino; * benedícite, fúlgura et nubes, Dómino. Benedícat terra Dóminum; * laudet et superexáltet eum in sæcula. Benedícite, montes et colles, Dómino;* benedícite, univérsa germinántia in terra, Dómino. Benedícite, mária et flúmina, Dómino; * benedícite, fontes, Dómino. Benedícite, cete et ómnia quæ movéntur in aquis, Dómino; * benedícite, omnes vólucres cæli, Dómino. Benedícite, omnes béstiæ et pécora, Dómino; * benedícite, fílii hóminum, Dómino. Benedícat Israel Dómino; * laudáte et superexaltáte eum in sæcula. Benedícite, sacerdótes Dómini, Dómino; * benedícite, servi Dómini, Dómino. Benedícite, spíritus et ánimæ iustórum, Dómino; * benedícite, sancti et húmiles corde, Dómino. Benedícite, Ananía, Azaría, Mísael, Dómino; * laudáte et superexaltáte eum in sæcula. Benedicámus Patrem et Fílium cum Sancto Spíritu; * laudémus et superexaltémus eum in sæcula. Benedíctus es in firmaménto cæli * et laudábilis et gloriósus in sæcula. In fine huius cantici non dicitur Glória Patri. Ant. Accípiens Símeon púerum in mánibus, grátias agens benedíxit Deum. Ant. 3 Lumen ad revelatiónem géntium, et glóriam plebis tuæ Israel. Psalmus 149 Exsultatio sanctorum Filii Ecclesiœ, filii novi populi exsultent in rege suo: in Christo (Hesychius) Cantáte Dómino cánticum novum; * laus eius in ecclésia sanctórum. Lætétur Israel in eo qui fecit eum, * et fílii Sion exsúltent in rege suo. Laudent nomen eius in choro, * in týmpano et cíthara psallant ei. Quia beneplácitum est Dómino in pópulo suo, * et honorábit mansuétos in salúte. Iúbilent sancti in glória, * læténtur in cubílibus suis. Exaltatiónes Dei in gútture eórum, * et gládii ancípites in mánibus eórum, ad faciéndam vindíctam in natiónibus, * castigatiónes in pópulis, ad alligándos reges eórum in compédibus, * et nóbiles eórum in mánicis férreis, ad faciéndum in eis iudícium conscríptum: * glória hæc est ómnibus sanctis eius. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto. Sicut erat in princípio, et nunc et semper, * et in sæcula sæculórum. Amen. Ant. Lumen ad revelatiónem géntium, et glóriam plebis tuæ Israel. LECTIO BREVIS Mal 3, 1Ecce ego mitto ángelum meum, et præparábit viam ante fáciem meam. Et statim véniet ad templum sanctum suum dominátor, quem vos quæritis, et ángelus testaménti, quem vos vultis. RESPONSORIUM AD VERBUM DEIV. Adoráte Dóminum * In aula sancta eius. R. Adoráte Dóminum / In aula sancta eius. V. Afférte Dómino glóriam et honórem. R. In aula sancta eius. V. Glória Patri, et Fílio, et Spirítui Sancto. R. Adoráte Dóminum / In aula sancta eius. BENEDICTUS Lc 1, 68-79Ant. Cum indúcerent púerum Iesum paréntes eius, accépit eum Símeon in ulnas suas et benedíxit Deum. Benedíctus Dóminus Deus Israel, * quia visitávit et fecit redemptiónem plebis suæ; et eréxit cornu salútis nobis, * in domo David, púeri sui: sicut lócutus est per os sanctórum, * qui a sæculo sunt, prophetárum eius; salútem ex inimícis nostris, * et de manu ómnium, qui odérunt nos: ad faciéndam misericórdiam cum pátribus nostris, * et memorári testaménti sui sancti; iusiurándum, quod iurávit ad Abraham, patrem nostrum, * datúrum se nobis, ut sine timóre, de manu inimicórum nostrórum liberáti, * serviámus illi, in sanctitáte et iustítia coram ipso, * ómnibus diébus nostris. Et tu, puer, prophéta Altíssimi vocáberis: * præíbis enim ante fáciem Dómini paráre vias eius, ad dandam sciéntiam salútis plebi eius, * in remissiónem peccatórum eórum, per víscera misericórdiæ Dei nostri, * in quibus visitábit nos Oriens ex alto: illumináre his, qui in ténebris et in umbra mortis sedent, * ad dirigéndos pedes nostros in viam pacis. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto. Sicut erat in princípio, et nunc et semper, * et in sæcula sæculórum. Amen. Ant. Cum indúcerent púerum Iesum paréntes eius, accépit eum Símeon in ulnas suas et benedíxit Deum. PRECESSalvatórem nostrum in templo præsentátum adorémus, ab ipso postulántes: Oculi nostri vídeant salutáre tuum, Dómine. Christe Iesu, qui secúndum legem Patri in templo præsentári voluísti, - doce nos in sacrifício Ecclésiæ tuæ tecum nosmetípsos offérri. Oculi nostri vídeant salutáre tuum, Dómine. Israel consolátio, cui Símeon iustus in templo occúrrit, - fac nos tibi occúrrere étiam in frátribus nostris. Oculi nostri vídeant salutáre tuum, Dómine. Exspectátio géntium, de quo Anna prophetíssa ómnibus loquebátur qui exspectábant redemptiónem Israel, - doce nos digne de te ómnibus loqui. Oculi nostri vídeant salutáre tuum, Dómine. Caput ánguli regni Dei, quod in signum contradictiónis pósitum es, - fac ut hómines per fidem et caritátem teípsum in resurrectiónem hábeant. Oculi nostri vídeant salutáre tuum, Dómine. Pater noster, qui es in cælis: sanctificétur nomen tuum; advéniat regnum tuum; fiat volúntas tua, sicut in cælo et in terra. Panem nostrum cotidiánum da nobis hódie; et dimítte nobis débita nostra, sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris; et ne nos indúcas in tentatiónem; sed líbera nos a malo. ORATIOOmnípotens sempitérne Deus, maiestátem tuam súpplices exorámus, ut, sicut Unigénitus Fílius tuus hodiérna die cum nostræ carnis substántia in templo est præsentátus, ita nos fácias purificátis tibi méntibus præsentári. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sæcula sæculórum. Amen. V. Dóminus vobíscum. R. Et cum spíritu tuo. V. Benedícat vos omnípotens Deus, Pater, et Fílius, † et Spíritus Sanctus. R. Amen. V. Ite in pace. R. Deo grátias. 
abp Benedykt Krakowski vel Potocki-Orański-Nassau Herbu Pilawa Książe Siewierski Arcybiskup Metropolita Gnieźnieński Prymas Rzeczpospolitej Obojga Narodów Kanclerz Wielki Ambasador Rzeczpospolitej Obojga Narodów w Cesarstwie Niemieckim
-
-

- Biskup KŚ

-
- Posty: 1259
- Dołączył(a): 26 lis 2024, 20:51
- Lokalizacja: Gniezno
- Medale: 6
-
-
przez Benedykt Orański » 02 lut 2025, 16:30
V. † Deus, in adiutórium meum inténde. R. Dómine, ad adiuvándum me festína. Glória Patri, et Fílio, et Spirítui Sancto. Sicut erat in princípio, et nunc et semper, et in sæcula sæculórum. Amen. Allelúia. HYMNUS1 Quod chorus vatum venerándus olim Spíritu Sancto cécinit replétus, in Dei factum genetríce constat esse María. 2 Hæc Deum cæli Dominúmque terræ virgo concépit peperítque virgo, atque post partum méruit manére invioláta. 3 Quem senex iustus Símeon in ulnis in domo sumpsit Dómini, gavísus ob quod optátum próprio vidéret lúmine Christum. 4 Tu libens votis, pétimus, precántum, regis ætérni génetrix, favéto, clara quæ fundis Géniti benígni múnera lucis. 5 Christe, qui lumen Patris es supérni, qui Patris nobis réseras profúnda, nos fac ætérnæ tibi ferre laudes lucis in aula. Amen. PSALMODIAAnt. 1 Respónsum accépit Símeon a Spíritu Sancto non visúrum se mortem, nisi vidéret Dóminum. Psalmus 109, 1-5. 7 Messias rex et sacerdos Oportet illum regnare, donec ponat omnes inimicos sub pedibus eius (1 Cor 15, 25) Dixit Dóminus Dómino meo: * "Sede a dextris meis, donec ponam inimícos tuos * scabéllum pedum tuórum". Virgam poténtiæ tuæ emíttet Dóminus ex Sion: * domináre in médio inimicórum tuórum. Tecum principátus in die virtútis tuæ, † in splendóribus sanctis, * ex útero ante lucíferum génui te. Iurávit Dóminus et non pænitébit eum: * "Tu es sacérdos in ætérnum secúndum órdinem Melchísedech". Dóminus a dextris tuis, * conquassábit in die iræ suæ reges. De torrénte in via bibet, * proptérea exaltábit caput. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto. Sicut erat in princípio, et nunc et semper, * et in sæcula sæculórum. Amen. Ant. Respónsum accépit Símeon a Spíritu Sancto non visúrum se mortem, nisi vidéret Dóminum. Ant. 2 Obtulérunt pro eo Dómino par túrturum aut duos pullos columbárum. Psalmus 129 De profundis clamavi Ipse salvum faciet populum suum a peccatis eorum (Mt 1, 21) De profúndis clamávi ad te, Dómine; * Dómine, exáudi vocem meam. Fiant aures tuæ intendéntes * in vocem deprecatiónis meæ. Si iniquitátes observáveris, Dómine, * Dómine, quis sustinébit? Quia apud te propitiátio est, * et timébimus te. Sustínui te, Dómine; † sustínuit ánima mea in verbo eius, * sperávit ánima mea in Dómino. Magis quam custódes auróram, * speret Israel in Dómino. Quia apud Dóminum misericórdia, * et copiósa apud eum redémptio. Et ipse rédimet Israel * ex ómnibus iniquitátibus eius. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto. Sicut erat in princípio, et nunc et semper, * et in sæcula sæculórum. Amen. Ant. Obtulérunt pro eo Dómino par túrturum aut duos pullos columbárum. Ant. 3 Vidérunt óculi mei salutáre tuum, quod parásti ante fáciem ómnium populórum. Canticum (Col 1, 12-20) Christus primogenitus omnis creaturæ et primogenitus ex mortuis Grátias agámus Deo Patri, * qui dignos nos fecit in partem sortis sanctórum in lúmine, qui erípuit nos de potestáte tenebrárum * et tránstulit in regnum Fílii dilectiónis suæ, in quo habémus redemptiónem per sánguinem eius, * remissiónem peccatórum. Qui est imágo Dei invisíbilis, * primogénitus omnis creatúræ; quóniam in ipso cóndita sunt univérsa † in cælis et in terra, * visibília et invisibília, sive throni sive dominatiónes * sive principátus sive potestátes: ómnia per ipsum et in ipso creáta sunt, † et ipse est ante omnes, * et ómnia in ipso constant. Et ipse est caput córporis Ecclésiæ † qui est princípium, primogénitus ex mórtuis, * ut sit in ómnibus ipse primátum tenens; quia in ipso complácuit omnem plenitúdinem inhabitáre, * et per eum reconciliáre ómnia in ipsum, pacíficans per sánguinem crucis eius * sive quæ in terris sive quæ in cælis sunt. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto. Sicut erat in princípio, et nunc et semper, * et in sæcula sæculórum. Amen. Ant. Vidérunt óculi mei salutáre tuum, quod parásti ante fáciem ómnium populórum. LECTIO BREVIS Hebr 4, 15-16Non habémus pontíficem qui non possit cómpati infirmitátibus nostris, tentátum autem per ómnia pro similitúdine absque peccáto. Adeámus ergo cum fidúcia ad thronum grátiæ, ut misericórdiam consequámur et grátiam inveniámus in auxílio opportúno. RESPONSORIUM AD VERBUM DEIV. Notum fecit Dóminus * Salutáre suum. R. Notum fecit Dóminus / Salutáre suum. V. Quod parávit ante fáciem ómnium populórum. R. Salutáre suum. V. Glória Patri, et Fílio, et Spirítui Sancto. R. Notum fecit Dóminus / Salutáre suum. MAGNIFICAT Lc 1, 46-55Ant. Hódie beáta Virgo María púerum Iesum præsentávit in templo, et Símeon replétus Spíritu Sancto accépit eum in ulnas suas, et benedíxit Deum. Magníficat * ánima mea Dóminum, et exsultávit spíritus meus * in Deo salvatóre meo; quia respéxit humilitátem ancíllæ suæ, * ecce enim ex hoc beátam me dicent omnes generatiónes. Quia fecit mihi magna, qui potens est: * et sanctum nomen eius, et misericórdia eius in progénies et progénies * timéntibus eum. Fecit poténtiam in brácchio suo, * dispérsit supérbos mente cordis sui, depósuit poténtes de sede, * et exaltávit húmiles, esuriéntes implévit bonis, * et dívites dimísit inánes. Suscépit Israel, púerum suum, * recordátus misericórdiæ, sicut locútus est ad patres nostros, * Abraham et sémini eius in sæcula. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto. Sicut erat in princípio, et nunc et semper, * et in sæcula sæculórum. Amen. Ant. Hódie beáta Virgo María púerum Iesum præsentávit in templo, et Símeon replétus Spíritu Sancto accépit eum in ulnas suas, et benedíxit Deum. PRECESSalvatórem nostrum in templo præsentátum adorémus, ab ipso postulántes: Oculi nostri vídeant salutáre tuum, Dómine. Christe salvátor, qui es lumen ad revelatiónem géntium, - illúmina eos, qui te non cognovérunt, ut credant in te Deum verum. Oculi nostri vídeant salutáre tuum, Dómine. Redémptor noster, qui es glória plebis tuæ Israel, - exálta Ecclésiam tuam inter gentes. Oculi nostri vídeant salutáre tuum, Dómine. Iesu, desideráte cunctis géntibus, cuius salutáre óculi Simeónis iusti vidérunt, - adduc hómines cunctos ad salútem tuam. Oculi nostri vídeant salutáre tuum, Dómine. Dómine, in cuius præsentatióne gládius dolóris Maríæ, matri tuæ, prænuntiátus est, - róbora eos, qui in tuo servítio tribulatiónes sústinent. Oculi nostri vídeant salutáre tuum, Dómine. Christe, beatitúdo sanctórum, quem Símeon ante mortem vidit, sicut ardénter cupiébat, - osténde te in ætérnum iis, qui post mortem tui sítiunt visiónem. Oculi nostri vídeant salutáre tuum, Dómine. Pater noster, qui es in cælis: sanctificétur nomen tuum; advéniat regnum tuum; fiat volúntas tua, sicut in cælo et in terra. Panem nostrum cotidiánum da nobis hódie; et dimítte nobis débita nostra, sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris; et ne nos indúcas in tentatiónem; sed líbera nos a malo. ORATIOOmnípotens sempitérne Deus, maiestátem tuam súpplices exorámus, ut, sicut Unigénitus Fílius tuus hodiérna die cum nostræ carnis substántia in templo est præsentátus, ita nos fácias purificátis tibi méntibus præsentári. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sæcula sæculórum. Amen. V. Dóminus vobíscum. R. Et cum spíritu tuo. V. Benedícat vos omnípotens Deus, Pater, et Fílius, † et Spíritus Sanctus. R. Amen. V. Ite in pace. R. Deo grátias. 
abp Benedykt Krakowski vel Potocki-Orański-Nassau Herbu Pilawa Książe Siewierski Arcybiskup Metropolita Gnieźnieński Prymas Rzeczpospolitej Obojga Narodów Kanclerz Wielki Ambasador Rzeczpospolitej Obojga Narodów w Cesarstwie Niemieckim
-
-

- Biskup KŚ

-
- Posty: 1259
- Dołączył(a): 26 lis 2024, 20:51
- Lokalizacja: Gniezno
- Medale: 6
-
-
przez Benedykt Orański » 08 lut 2025, 17:19
V. † Deus, in adiutórium meum inténde. R. Dómine, ad adiuvándum me festína. Glória Patri, et Fílio, et Spirítui Sancto. Sicut erat in princípio, et nunc et semper, et in sæcula sæculórum. Amen. Allelúia. HYMNUS1 Deus, creátor ómnium políque rector, véstiens diem decóro lúmine, noctem sopóris grátia, 2 Artus solútos ut quies reddat labóris úsui mentésque fessas állevet luctúsque solvat ánxios, 3 Grates perácto iam die et noctis exórtu preces, voti reos ut ádiuves, hymnum canéntes sólvimus. 4 Te cordis ima cóncinant, te vox canóra cóncrepet, te díligat castus amor, te mens adóret sóbria, 5 Ut cum profúnda cláuserit diem calígo nóctium, fides tenébras nésciat et nox fide relúceat. 6 Præsta, Pater piíssime, Patríque compar Unice, cum Spíritu Paráclito regnans per omne sæculum. Amen. PSALMODIAAnt. 1 Dirigátur, Dómine, orátio mea sicut incénsum in conspéctu tuo. Psalmus 140, 1-9 In periculis oratio Et ascendit fumus incensorum de orationibus sanctorum de manu angeli coram Deo (Ap 8, 4) Dómine, clamávi ad te, ad me festína; * inténde voci meæ, cum clamo ad te. Dirigátur orátio mea sicut incénsum in conspéctu tuo, * elevátio mánuum meárum ut sacrifícium vespertínum. Pone, Dómine, custódiam ori meo, * et vigíliam ad óstium labiórum meórum. Non declínes cor meum in opus malítiæ, * ad machinándas machinatiónes in impietáte, cum homínibus operántibus iniquitátem; * et non cómedam ex delíciis eórum. Percútiat me iustus in misericórdia et íncrepet me; † óleum autem peccatóris non impínguet caput meum, * quóniam adhuc et orátio mea in malítiis eórum. Deiécti in manus duras iúdicum eórum, * áudient verba mea, quóniam suávia erant. Sicut frusta dolántis et dirumpéntis in terra, * dissipáta sunt ossa eórum ad fauces inférni. Quia ad te, Dómine, Dómine, óculi mei; * ad te confúgi, non effúndas ánimam meam. Custódi me a láqueo quem statuérunt mihi, * et a scándalis operántium iniquitátem. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto. Sicut erat in princípio, et nunc et semper, * et in sæcula sæculórum. Amen. Ant. Dirigátur, Dómine, orátio mea sicut incénsum in conspéctu tuo. Ant. 2 Tu es refúgium meum, Dómine, pórtio mea in terra vivéntium. Psalmus 141 Tu es refugium meum Hæc omnia in Domino tempore passionis impleta sunt (S. Hilarius) Voce mea ad Dóminum clamo, * voce mea ad Dóminum déprecor; effúndo in conspéctu eius lamentatiónem meam, * et tribulatiónem meam ante ipsum pronúntio. Cum déficit in me spíritus meus, * tu nosti sémitas meas. In via qua ambulábam, * abscondérunt láqueum mihi. Considerábam ad déxteram et vidébam, * et non erat qui cognósceret me. Périit fuga a me, * et non est qui requírat ánimam meam. Clamávi ad te, Dómine; † dixi: "Tu es refúgium meum, * pórtio mea in terra vivéntium. Inténde ad deprecatiónem meam, * quia humiliátus sum nimis. Líbera me a persequéntibus me, * quia confortáti sunt super me. Educ de custódia ánimam meam * ad confiténdum nómini tuo; me circúmdabunt iusti, * cum retribúeris mihi". Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto. Sicut erat in princípio, et nunc et semper, * et in sæcula sæculórum. Amen. Ant. Tu es refúgium meum, Dómine, pórtio mea in terra vivéntium. Ant. 3 Humiliávit semetípsum Dóminus Iesus, propter quod et Deus exaltávit illum in sæcula. Canticum (Phil 2, 6-11) De Christo, servo Dei Christus Iesus, cum in forma Dei esset, * non rapínam arbitrátus est esse se æquálem Deo, sed semetípsum exinanívit formam servi accípiens, † in similitúdinem hóminum factus * et hábitu invéntus ut homo. Humiliávit semetípsum † factus obœdiens usque ad mortem, * mortem autem crucis. Propter quod et Deus illum exaltávit † et donávit illi nomen, * quod est super omne nomen, ut in nómine Iesu omne genu flectátur * cæléstium et terréstrium et infernórum, et omnis lingua confiteátur: * "Dóminus Iesus Christus!" in glóriam Dei Patris. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto. Sicut erat in princípio, et nunc et semper, * et in sæcula sæculórum. Amen. Ant. Humiliávit semetípsum Dóminus Iesus, propter quod et Deus exaltávit illum in sæcula. LECTIO BREVIS Rom 11, 33-36O altitúdo divitiárum sapiéntiæ et sciéntiæ Dei! Quam incomprehensibília sunt iudícia eius, et investigábiles viæ eius! Quis enim cognóvit sensum Dómini, aut quis consiliárius eius fuit? Aut quis prior dedit illi, et retribuétur ei? Quóniam ex ipso et per ipsum et in ipso sunt ómnia; ipsi glória in sæcula. Amen. RESPONSORIUM AD VERBUM DEIV. Quam magnificáta sunt *Opera tua, Dómine. R. Quam magnificáta sunt / Opera tua, Dómine. V. Omnia in sapiéntia fecísti. R. Opera tua, Dómine. V. Glória Patri, et Fílio, et Spirítui Sancto. R. Quam magnificáta sunt / Opera tua, Dómine. MAGNIFICAT Lc 1, 46-55Ant. Vos estis lux mundi: lúceat lux vestra coram homínibus, ut vídeant ópera vestra bona et gloríficent Patrem vestrum, qui in cælis est. Magníficat * ánima mea Dóminum, et exsultávit spíritus meus * in Deo salutári meo; quia respéxit humilitátem ancíllæ suæ, * ecce enim ex hoc beátam me dicent omnes generatiónes. Quia fecit mihi magna, qui potens est: * et sanctum nomen eius, et misericórdia eius a progénie in progénies * timéntibus eum. Fecit poténtiam in brácchio suo, * dispérsit supérbos mente cordis sui, depósuit poténtes de sede, * et exaltávit húmiles, esuriéntes implévit bonis, * et dívites dimísit inánes. Suscépit Israel, púerum suum, * recordátus misericórdiæ suæ, sicut locútus est ad patres nostros, * Abraham et sémini eius in sæcula. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto. Sicut erat in princípio, et nunc et semper, * et in sæcula sæculórum. Amen. Ant. Vos estis lux mundi: lúceat lux vestra coram homínibus, ut vídeant ópera vestra bona et gloríficent Patrem vestrum, qui in cælis est. PRECESUni Deo, Patri et Fílio et Spirítui Sancto, glóriam dicéntes, humíliter deprecémur: Adésto pópulo tuo, Dómine. Dómine sancte, Pater omnípotens, fac ut in terra nostra oriátur iustítia, - et sedébit pópulus tuus in pulchritúdine pacis. Adésto pópulo tuo, Dómine. Da plenitúdinem géntium in regnum tuum intráre, - et sic omnes pópuli salvi fient. Adésto pópulo tuo, Dómine. Præsta ut in tua pace cóniuges máneant et voluntáte, - atque in mútua semper caritáte vivant. Adésto pópulo tuo, Dómine. Remunerári dignáre, Dómine, omnes nobis bona faciéntes, - et vitam ætérnam da eis. Adésto pópulo tuo, Dómine. Odio et bellis perémptos réspice miserátus, - eos in cæléstem réquiem dignáre suscípere. Adésto pópulo tuo, Dómine. Pater noster, qui es in cælis: sanctificétur nomen tuum; advéniat regnum tuum; fiat volúntas tua, sicut in cælo et in terra. Panem nostrum cotidiánum da nobis hódie; et dimítte nobis débita nostra, sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris; et ne nos indúcas in tentatiónem; sed líbera nos a malo. ORATIOFamíliam tuam, quæsumus, Dómine, contínua pietáte custódi, ut, quæ in sola spe grátiæ cæléstis innítitur, tua semper protectióne muniátur. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sæcula sæculórum. Amen.V. Dóminus vobíscum. R. Et cum spíritu tuo. V. Benedícat vos omnípotens Deus, Pater, et Fílius, † et Spíritus Sanctus. R. Amen. V. Ite in pace. R. Deo grátias. 
abp Benedykt Krakowski vel Potocki-Orański-Nassau Herbu Pilawa Książe Siewierski Arcybiskup Metropolita Gnieźnieński Prymas Rzeczpospolitej Obojga Narodów Kanclerz Wielki Ambasador Rzeczpospolitej Obojga Narodów w Cesarstwie Niemieckim
-
-

- Biskup KŚ

-
- Posty: 1259
- Dołączył(a): 26 lis 2024, 20:51
- Lokalizacja: Gniezno
- Medale: 6
-
-
przez Benedykt Orański » 09 lut 2025, 07:43
V: † Dómine, lábia mea apéries. R: Et os meum annuntiábit laudem tuam. Psalmus 94 Invitatio ad laudem Dei Adhortamini vosmetipsos per singulos dies, donec "hodie" cognominatur (Hebr 3, 13) Ant. Veníte, exsultémus Dómino, iubilémus Deo salutári nostro, allelúia. †Veníte, exsultémus Dómino; * iubilémus Deo salutári nostro. † Præoccupémus fáciem eius in confessióne, * et in psalmis iubilémus ei. Ant. Veníte, exsultémus Dómino, iubilémus Deo salutári nostro, allelúia. †Quóniam Deus magnus Dóminus, * et rex magnus super omnes deos. Quia in manu eius sunt profúnda terræ, * et altitúdines móntium ipsíus sunt. Quóniam ipsíus est mare, et ipse fecit illud, * et siccam manus eius formavérunt. Ant. Veníte, exsultémus Dómino, iubilémus Deo salutári nostro, allelúia. †Veníte, adorémus et procidámus, * et génua flectámus ante Dóminum qui fecit nos, quia ipse est Deus noster, * et nos pópulus páscuæ eius et oves manus eius. Ant. Veníte, exsultémus Dómino, iubilémus Deo salutári nostro, allelúia. †Utinam hódie vocem eius audiátis: * "Nolíte obduráre corda vestra, sicut in Meríba secúndum diem Massa in desérto, ubi tentavérunt me patres vestri: * probavérunt me, etsi vidérunt ópera mea. Ant. Veníte, exsultémus Dómino, iubilémus Deo salutári nostro, allelúia. † Quadragínta annis tæduit me generatiónis illíus, * et dixi: Pópulus errántium corde sunt isti. Et ipsi non cognovérunt vias meas; ídeo iurávi in ira mea: * Non introíbunt in réquiem meam". Ant. Veníte, exsultémus Dómino, iubilémus Deo salutári nostro, allelúia. †Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto. Sicut erat in princípio, et nunc et semper, * et in sæcula sæculórum. Amen. Ant. Veníte, exsultémus Dómino, iubilémus Deo salutári nostro, allelúia. † HYMNUS1 Ætérne rerum cónditor, noctem diémque qui regis, et témporum das témpora ut álleves fastídium, 2 Præco diéi iam sonat, noctis profúndæ pérvigil, noctúrna lux viántibus a nocte noctem ségregans. 3 Hoc excitátus lúcifer solvit polum calígine; hoc omnis errónum chorus vias nocéndi déserit. 4 Hoc nauta vires cólligit pontíque mitéscunt freta; hoc, ipse Petra Ecclésiæ, canénte, culpam díluit. 5 Iesu, labántes réspice et nos vidéndo córrige; si réspicis, lapsus cadunt fletúque culpa sólvitur. 6 Tu, lux, refúlge sénsibus mentísque somnum díscute; te nostra vox primum sonet et vota solvámus tibi. 7 Sit, Christe, rex piíssime, tibi Patríque glória cum Spíritu Paráclito, in sempitérna sæcula. Amen. PSALMODIAAnt. 1 Ad te de luce vígilo, Deus, ut vídeam virtútem tuam, allelúia. Psalmus 62, 2-9 Anima Dominum sitiens Ad Deum vigilat, qui opera noctis reicit Deus, Deus meus es tu; * ad te de luce vígilo. Sitívit in te ánima mea, * te desiderávit caro mea. In terra desérta et árida et inaquósa, † sic in sancto appárui tibi, * ut vidérem virtútem tuam et glóriam tuam. Quóniam mélior est misericórdia tua super vitas, * lábia mea laudábunt te. Sic benedícam te in vita mea, * et in nómine tuo levábo manus meas. Sicut ádipe et pinguédine repleátur ánima mea, * et lábiis exsultatiónis laudábit os meum. Cum memor ero tui super stratum meum, * in matutínis meditábor de te, quia fuísti adiútor meus, * et in velaménto alárum tuárum exsultábo. Adhæsit ánima mea post te, * me suscépit déxtera tua. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto. Sicut erat in princípio, et nunc et semper, * et in sæcula sæculórum. Amen. Ant. Ad te de luce vígilo, Deus, ut vídeam virtútem tuam, allelúia. Ant. 2 Tres ex uno ore clamábant in camíno ignis et psallébant: Benedíctus Deus, allelúia. Canticum (Dan 3, 57-88. 56) Omnis creatura laudet Dominum Laudem dicite Deo nostro, omnes servi eius (Ap 19, 5) Benedícite, ómnia ópera Dómini, Dómino; * laudáte et superexaltáte eum in sæcula. Benedícite, cæli, Dómino; * benedícite, ángeli Dómini, Dómino. Benedícite, aquæ omnes quæ super cælos sunt, Dómino; * benedícite, omnes virtu Dómino. Benedícite, sol et luna, Dómino; * benedícite, stellæ cæli, Dómino. Benedícite, omnis imber et ros, Dómino; * benedícite, omnes venti, Dómino. Benedícite, ignis et æstus, Dómino; * benedícite, frigus et æstus, Dómino. Benedícite, rores et pruína, Dómino; * benedícite, gelu et frigus, Dómino. Benedícite, glácies et nives, Dómino; * benedícite, noctes et dies, Dómino. Benedícite, lux et ténebræ, Dómino; * benedícite, fúlgura et nubes, Dómino. Benedícat terra Dóminum; * laudet et superexáltet eum in sæcula. Benedícite, montes et colles, Dómino;* benedícite, univérsa germinántia in terra, Dómino. Benedícite, mária et flúmina, Dómino; * benedícite, fontes, Dómino. Benedícite, cete et ómnia quæ movéntur in aquis, Dómino; * benedícite, omnes vólucres cæli, Dómino. Benedícite, omnes béstiæ et pécora, Dómino; * benedícite, fílii hóminum, Dómino. Benedícat Israel Dómino; * laudáte et superexaltáte eum in sæcula. Benedícite, sacerdótes Dómini, Dómino; * benedícite, servi Dómini, Dómino. Benedícite, spíritus et ánimæ iustórum, Dómino; * benedícite, sancti et húmiles corde, Dómino. Benedícite, Ananía, Azaría, Mísael, Dómino; * laudáte et superexaltáte eum in sæcula. Benedicámus Patrem et Fílium cum Sancto Spíritu; * laudémus et superexaltémus eum in sæcula. Benedíctus es in firmaménto cæli * et laudábilis et gloriósus in sæcula. In fine huius cantici non dicitur Glória Patri. Ant. Tres ex uno ore clamábant in camíno ignis et psallébant: Benedíctus Deus, allelúia. Ant. 3 Fílii Sion exsúltent in rege suo, allelúia. Psalmus 149 Exsultatio sanctorum Filii Ecclesiœ, filii novi populi exsultent in rege suo: in Christo (Hesychius) Cantáte Dómino cánticum novum; * laus eius in ecclésia sanctórum. Lætétur Israel in eo qui fecit eum, * et fílii Sion exsúltent in rege suo. Laudent nomen eius in choro, * in týmpano et cíthara psallant ei. Quia beneplácitum est Dómino in pópulo suo, * et honorábit mansuétos in salúte. Iúbilent sancti in glória, * læténtur in cubílibus suis. Exaltatiónes Dei in gútture eórum, * et gládii ancípites in mánibus eórum, ad faciéndam vindíctam in natiónibus, * castigatiónes in pópulis, ad alligándos reges eórum in compédibus, * et nóbiles eórum in mánicis férreis, ad faciéndum in eis iudícium conscríptum: * glória hæc est ómnibus sanctis eius. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto. Sicut erat in princípio, et nunc et semper, * et in sæcula sæculórum. Amen. Ant. Fílii Sion exsúltent in rege suo, allelúia. LECTIO BREVIS Ap 7, 10. 12Salus Deo nostro, qui sedet super thronum, et Agno. Benedíctio et cláritas et sapiéntia et gratiárum áctio, honor, virtus et fortitúdo Deo nostro in sæcula sæculórum. Amen. RESPONSORIUM AD VERBUM DEIV. Christe, Fili Dei vivi, * Miserére nobis. R. Christe, Fili Dei vivi, / Miserére nobis. V. Qui sedes ad déxteram Patris. R. Miserére nobis. V. Glória Patri, et Fílio, et Spirítui Sancto. R. Christe, Fili Dei vivi, / Miserére nobis. BENEDICTUS Lc 1, 68-79Ant. Dilúculo valde surgens, egréssus Iesus ábiit in desértum locum, ibíque orábat. Benedíctus Dóminus Deus Israel, * quia visitávit et fecit redemptiónem plebis suæ; et eréxit cornu salútis nobis, * in domo David, púeri sui: sicut lócutus est per os sanctórum, * qui a sæculo sunt, prophetárum eius; salútem ex inimícis nostris, * et de manu ómnium, qui odérunt nos: ad faciéndam misericórdiam cum pátribus nostris, * et memorári testaménti sui sancti; iusiurándum, quod iurávit ad Abraham, patrem nostrum, * datúrum se nobis, ut sine timóre, de manu inimicórum nostrórum liberáti, * serviámus illi, in sanctitáte et iustítia coram ipso, * ómnibus diébus nostris. Et tu, puer, prophéta Altíssimi vocáberis: * præíbis enim ante fáciem Dómini paráre vias eius, ad dandam sciéntiam salútis plebi eius, * in remissiónem peccatórum eórum, per víscera misericórdiæ Dei nostri, * in quibus visitávit nos Oriens ex alto: illumináre his, qui in ténebris et in umbra mortis sedent, * ad dirigéndos pedes nostros in viam pacis. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto. Sicut erat in princípio, et nunc et semper, * et in sæcula sæculórum. Amen. Ant. Dilúculo valde surgens, egréssus Iesus ábiit in desértum locum, ibíque orábat. PRECESChristum Dóminum, diem et solem nostrum, qui illúminat omnem hóminem, et qui nescit occásum, laudémus clamántes: O Dómine, vita et salus nostra! Primítias huius diéi, síderum Creátor, a tua pietáte gratánter suscípimus. - resurrectiónem tuam commemorámus. O Dómine, vita et salus nostra! Spíritus tuus bonus hódie nos tuum fácere dóceat beneplácitum, - et tua Sapiéntia dedúcat nos semper. O Dómine, vita et salus nostra! Magno cum gáudio cœtui dominicáli da nobis interésse, - in circúitu mensæ verbi et córporis tui. O Dómine, vita et salus nostra! Grátias agunt tibi ánimæ nostræ, - pro innúmeris benefíciis tuis. O Dómine, vita et salus nostra! Pater noster, qui es in cælis: sanctificétur nomen tuum; advéniat regnum tuum; fiat volúntas tua, sicut in cælo et in terra. Panem nostrum cotidiánum da nobis hódie; et dimítte nobis débita nostra, sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris; et ne nos indúcas in tentatiónem; sed líbera nos a malo. ORATIO Famíliam tuam, quæsumus, Dómine, contínua pietáte custódi, ut, quæ in sola spe grátiæ cæléstis innítitur, tua semper protectióne muniátur. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sæcula sæculórum. Amen.V. Dóminus vobíscum. R. Et cum spíritu tuo. V. Benedícat vos omnípotens Deus, Pater, et Fílius, † et Spíritus Sanctus. R. Amen. V. Ite in pace. R. Deo grátias. 
abp Benedykt Krakowski vel Potocki-Orański-Nassau Herbu Pilawa Książe Siewierski Arcybiskup Metropolita Gnieźnieński Prymas Rzeczpospolitej Obojga Narodów Kanclerz Wielki Ambasador Rzeczpospolitej Obojga Narodów w Cesarstwie Niemieckim
-
-

- Biskup KŚ

-
- Posty: 1259
- Dołączył(a): 26 lis 2024, 20:51
- Lokalizacja: Gniezno
- Medale: 6
-
-
przez Benedykt Orański » 09 lut 2025, 17:01
V. † Deus, in adiutórium meum inténde. R. Dómine, ad adiuvándum me festína. Glória Patri, et Fílio, et Spirítui Sancto. Sicut erat in princípio, et nunc et semper, et in sæcula sæculórum. Amen. Allelúia. HYMNUS1 Lucis creátor óptime, lucem diérum próferens, primórdiis lucis novæ mundi parans oríginem; 2 Qui mane iunctum vésperi diem vocári præcipis: tætrum chaos illábitur; audi preces cum flétibus. 3 Ne mens graváta crímine vitæ sit exsul múnere, dum nil perénne cógitat seséque culpis ílligat. 4 Cælórum pulset íntimum, vitále tollat præmium; vitémus omne nóxium, purgémus omne péssimum. 5 Præsta, Pater piíssime, Patríque compar Unice, cum Spíritu Paráclito regnans per omne sæculum. Amen. PSALMODIAAnt. 1 Virgam poténtiæ suæ emíttet Dóminus ex Sion, et regnábit in ætérnum, allelúia. Psalmus 109, 1-5. 7 Messias rex et sacerdos Oportet illum regnare, donec ponat omnes inimicos sub pedibus eius (1 Cor 15, 25) Dixit Dóminus Dómino meo: * "Sede a dextris meis, donec ponam inimícos tuos * scabéllum pedum tuórum". Virgam poténtiæ tuæ emíttet Dóminus ex Sion: * domináre in médio inimicórum tuórum. Tecum principátus in die virtútis tuæ, † in splendóribus sanctis, * ex útero ante lucíferum génui te. Iurávit Dóminus et non pænitébit eum: * "Tu es sacérdos in ætérnum secúndum órdinem Melchísedech". Dóminus a dextris tuis, * conquassábit in die iræ suæ reges. De torrénte in via bibet, * proptérea exaltábit caput. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto. Sicut erat in princípio, et nunc et semper, * et in sæcula sæculórum. Amen. Ant. Virgam poténtiæ suæ emíttet Dóminus ex Sion, et regnábit in ætérnum, allelúia. Ant. 2 A fácie Dómini mota est terra, allelúia. Psalmus 113 A Israel ex Ægypto liberatur Cognoscite etiam vos exiisse ab Ægypto, qui huic sæculo renuntiastis (S. Augustinus) In éxitu Israel de Ægýpto, * domus Iacob de pópulo bárbaro, factus est Iuda sanctuárium eius, * Israel potéstas eius. Mare vidit et fugit, * Iordánis convérsus est retrórsum; montes saltavérunt ut aríetes, * et colles sicut agni óvium. Quid est tibi, mare, quod fugísti? * et tu, Iordánis, quia convérsus es retrórsum? Montes, quod saltástis sicut aríetes, * et colles, sicut agni óvium? A fácie Dómini, contremísce, terra, * a fácie Dei Iacob; qui convértit petram in stagna aquárum, * et sílicem in fontes aquárum. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto. Sicut erat in princípio, et nunc et semper, * et in sæcula sæculórum. Amen. Ant. A fácie Dómini mota est terra, allelúia. Ant. 3 Regnávit Dóminus Deus noster omnípotens, allelúia. Canticum (Cf. Ap 19, 1-2. 5-7) De nuptiis Agni Allelúia. Salus et glória et virtus Déo nostro, * R. Allelúia quia vera et iusta iudícia eius. R. Allelúia allelúia. Allelúia. Laudem dícite Deo nostro, omnes servi eius, * R. Allelúia et qui timétis eum, pusílli et magni. R. Allelúia allelúia. Allelúia. Quóniam regnávit Dóminus Deus noster omnípotens, * R. Allelúia. gaudeámus et exsultémus et demus glóriam ei. R. Allelúia. allelúia. Allelúia. Quia venérunt núptiæ Agni, * R. Allelúia et uxor eius præparávit se. R. Allelúia allelúia. Allelúia. Glória Patri, et Fílio, * R. Allelúia et Spirítui Sancto. R. Allelúia allelúia. Allelúia. Sicut erat in princípio, et nunc et semper, * R. Allelúia et in sæcula sæculórum. Amen. R. Allelúia allelúia. Ant. Regnávit Dóminus Deus noster omnípotens, allelúia. LECTIO BREVIS 2 Cor 1, 3-4Benedíctus Deus et Pater Dómini nostri Iesu Christi, Pater misericordiárum et Deus totíus consolatiónis, qui consolátur nos in omni tribulatióne nostra, ut possímus et ipsi consolári eos, qui in omni pressúra sunt, per exhortatiónem qua exhortámur et ipsi a Deo. RESPONSORIUM AD VERBUM DEIV. Benedíctus es, Dómine, * In firmaménto cæli. R. Benedíctus es, Dómine, / In firmaménto cæli. V. Et laudábilis et gloriósus in sæcula. R. In firmaménto cæli. V. Glória Patri, et Fílio, et Spirítui Sancto. R. Benedíctus es, Dómine, / In firmaménto cæli. MAGNIFICAT Lc 1, 46-55Ant. Præcéptor, per totam noctem laborántes nihil cépimus; in verbo autem tuo laxábo rete. Magníficat * ánima mea Dóminum, et exsultávit spíritus meus * in Deo salutári meo; quia respéxit humilitátem ancíllæ suæ, * ecce enim ex hoc beátam me dicent omnes generatiónes. Quia fecit mihi magna, qui potens est: * et sanctum nomen eius, et misericórdia eius a progénie in progénies * timéntibus eum. Fecit poténtiam in brácchio suo, * dispérsit supérbos mente cordis sui, depósuit poténtes de sede, * et exaltávit húmiles, esuriéntes implévit bonis, * et dívites dimísit inánes. Suscépit Israel, púerum suum, * recordátus misericórdiæ suæ, sicut locútus est ad patres nostros, * Abraham et sémini eius in sæcula. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto. Sicut erat in princípio, et nunc et semper, * et in sæcula sæculórum. Amen. Ant. Præcéptor, per totam noctem laborántes nihil cépimus; in verbo autem tuo laxábo rete. PRECESChristum Dóminum adorántes, qui est caput nostrum et cuius nos membra sumus, cum exsultatióne clamémus: Advéniat regnum tuum, Dómine. Ecclésiam tuam, Salvátor noster, unitátis géneris humáni vivídius constítue sacraméntum, - et efficácius cunctis géntibus salútis mystérium. Advéniat regnum tuum, Dómine. Episcopórum collégio cum Papa nostro semper adésto, - iísque unitátis, caritátis pacísque dona largíre. Advéniat regnum tuum, Dómine. Fac ut árctius uniántur tibi divíno cápiti christiáni, - et regnum tuum testimónio vitæ procláment. Advéniat regnum tuum, Dómine. Pacem mundo præstáre dignéris, - ut secúritas et tranquíllitas ubíque floréscant. Advéniat regnum tuum, Dómine. Novíssimæ resurrectiónis glóriam concéde defúnctis, - et illórum nos beatitúdinis fac esse consórtes. Advéniat regnum tuum, Dómine. Pater noster, qui es in cælis: sanctificétur nomen tuum; advéniat regnum tuum; fiat volúntas tua, sicut in cælo et in terra. Panem nostrum cotidiánum da nobis hódie; et dimítte nobis débita nostra, sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris; et ne nos indúcas in tentatiónem; sed líbera nos a malo. ORATIO Famíliam tuam, quæsumus, Dómine, contínua pietáte custódi, ut, quæ in sola spe grátiæ cæléstis innítitur, tua semper protectióne muniátur. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sæcula sæculórum. Amen.V. Dóminus vobíscum. R. Et cum spíritu tuo. V. Benedícat vos omnípotens Deus, Pater, et Fílius, † et Spíritus Sanctus. R. Amen. V. Ite in pace. R. Deo grátias. 
abp Benedykt Krakowski vel Potocki-Orański-Nassau Herbu Pilawa Książe Siewierski Arcybiskup Metropolita Gnieźnieński Prymas Rzeczpospolitej Obojga Narodów Kanclerz Wielki Ambasador Rzeczpospolitej Obojga Narodów w Cesarstwie Niemieckim
-
-

- Biskup KŚ

-
- Posty: 1259
- Dołączył(a): 26 lis 2024, 20:51
- Lokalizacja: Gniezno
- Medale: 6
-
-
przez Benedykt Orański » 15 lut 2025, 21:26
V. † Deus, in adiutórium meum inténde. R. Dómine, ad adiuvándum me festína. Glória Patri, et Fílio, et Spirítui Sancto. Sicut erat in princípio, et nunc et semper, et in sæcula sæculórum. Amen. Allelúia. HYMNUS1 Rerum, Deus, fons ómnium, qui, rebus actis ómnibus, totíus orbis ámbitum censu replésti múnerum, 2 Ac, mole tanta cóndita, tandem quiétem díceris sumpsísse, dans labóribus ut nos levémur grátius: 3 Concéde nunc mortálibus deflére vitæ crímina, instáre iam virtútibus et munerári prósperis, 4 Ut cum treméndi iúdicis horror suprémus cœperit, lætémur omnes ínvicem pacis repléti múnere. 5 Præsta, Pater piíssime, Patríque compar Unice, cum Spíritu Paráclito regnans per omne sæculum. Amen. PSALMODIAAnt. 1 Lucérna pédibus meis verbum tuum, Dómine, allelúia. Psalmus 118, 105-112 XIV (Nun) Meditatio verbi Domini in lege Hoc est præceptum meum, ut diligatis invicem (Io 15, 12) Lucérna pédibus meis verbum tuum, * et lumen sémitis meis. Iurávi et státui * custodíre iudícia iustítiæ tuæ. Humiliátus sum usquequáque, Dómine; * vivífica me secúndum verbum tuum. Voluntária oris mei beneplácita sint, Dómine, * et iudícia tua doce me. Anima mea in mánibus meis semper, * et legem tuam non sum oblítus. Posuérunt peccatóres láqueum mihi, * et de mandátis tuis non errávi. Heréditas mea testimónia tua in ætérnum, * quia exsultátio cordis mei sunt. Inclinávi cor meum ad faciéndas iustificatiónes tuas * in ætérnum, in finem. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto. Sicut erat in princípio, et nunc et semper, * et in sæcula sæculórum. Amen. Ant. Lucérna pédibus meis verbum tuum, Dómine, allelúia. Ant. 2 Adimplébis me lætítia cum vultu tuo, Dómine, allelúia. Psalmus 15 Dominus pars hereditatis meæ Deus suscitavit Iesum, solutis doloribus mortis (Act 2, 24) Consérva me, Deus, * quóniam sperávi in te. Dixi Dómino: "Dóminus meus es tu, * bonum mihi non est sine te". In sanctos qui sunt in terra, ínclitos viros, * omnis volúntas mea in eos. Multiplicántur dolóres eórum * qui post deos aliénos acceleravérunt. Non effúndam libatiónes eórum de sanguínibus, * neque assúmam nómina eórum in lábiis meis. Dóminus pars hereditátis meæ et cálicis mei: * tu es qui détines sortem meam. Funes cecidérunt mihi in præcláris; * ínsuper et heréditas mea speciósa est mihi. Benedícam Dóminum qui tríbuit mihi intelléctum; * ínsuper et in nóctibus erudiérunt me renes mei. Proponébam Dóminum in conspéctu meo semper, * quóniam a dextris est mihi, non commovébor. Propter hoc lætátum est cor meum, † et exsultavérunt præcórdia mea; * ínsuper et caro mea requiéscet in spe. Quóniam non derelínques ánimam meam in inférno, * nec dabis sanctum tuum vidére corruptiónem. Notas mihi fácies vias vitæ, † plenitúdinem lætítiæ cum vultu tuo, * delectatiónes in déxtera tua usque in finem. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto. Sicut erat in princípio, et nunc et semper, * et in sæcula sæculórum. Amen. Ant. Adimplébis me lætítia cum vultu tuo, Dómine, allelúia. Ant. 3 In nómine Iesu omne genu flectátur in cælo et in terra, allelúia. Canticum (Phil 2, 6-11) De Christo, servo Dei[ Christus Iesus, cum in forma Dei esset, * non rapínam arbitrátus est esse se æquálem Deo, sed semetípsum exinanívit formam servi accípiens, † in similitúdinem hóminum factus * et hábitu invéntus ut homo. Humiliávit semetípsum † factus obœdiens usque ad mortem, * mortem autem crucis. Propter quod et Deus illum exaltávit † et donávit illi nomen, * quod est super omne nomen, ut in nómine Iesu omne genu flectátur * cæléstium et terréstrium et infernórum, et omnis lingua confiteátur: * "Dóminus Iesus Christus!" in glóriam Dei Patris. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto. Sicut erat in princípio, et nunc et semper, * et in sæcula sæculórum. Amen. Ant. In nómine Iesu omne genu flectátur in cælo et in terra, allelúia. LECTIO BREVIS Col 1, 3-6aGrátia vobis et pax a Deo Patre nostro et Dómino Iesu Christo. Grátias ágimus Deo et Patri Dómini nostri Iesu Christi, semper pro vobis orántes, audiéntes fidem vestram in Christo Iesu et dilectiónem quam habétis in sanctos omnes, propter spem quæ repósita est vobis in cælis, quam audístis in verbo veritátis Evangélii, quod pervénit ad vos, sicut et in univérso mundo est, et fructíficat et crescit, sicut in vobis. RESPONSORIUM AD VERBUM DEIV. A solis ortu usque ad occásum, * Laudábile nomen Dómini. R. A solis ortu usque ad occásum, / Laudábile nomen Dómini. V. Super cælos glória eius. R. Laudábile nomen Dómini. V. Glória Patri, et Fílio, et Spirítui Sancto. R. A solis ortu usque ad occásum, / Laudábile nomen Dómini. MAGNIFICAT Lc 1, 46-55Ant. Si offers munus tuum ante altáre et recordátus fúeris quia frater tuus habet áliquid advérsus te, relínque ibi munus tuum ante altáre et vade prius reconciliári fratri tuo; et tunc éniens ófferes munus tuum, allelúia. Magníficat * ánima mea Dóminum, et exsultávit spíritus meus * in Deo salutári meo; quia respéxit humilitátem ancíllæ suæ, * ecce enim ex hoc beátam me dicent omnes generatiónes. Quia fecit mihi magna, qui potens est: * et sanctum nomen eius, et misericórdia eius a progénie in progénies * timéntibus eum. Fecit poténtiam in brácchio suo, * dispérsit supérbos mente cordis sui, depósuit poténtes de sede, * et exaltávit húmiles, esuriéntes implévit bonis, * et dívites dimísit inánes. Suscépit Israel, púerum suum, * recordátus misericórdiæ suæ, sicut locútus est ad patres nostros, * Abraham et sémini eius in sæcula. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto. Sicut erat in princípio, et nunc et semper, * et in sæcula sæculórum. Amen. Ant. Si offers munus tuum ante altáre et recordátus fúeris quia frater tuus habet áliquid advérsus te, relínque ibi munus tuum ante altáre et vade prius reconciliári fratri tuo; et tunc éniens ófferes munus tuum, allelúia. PRECESDeus plebem, quam elégit in hereditátem suam, ádiuvat et tuétur, ut sit beáta. Ei grátias agámus et pietátis eius mémores clamémus: In te, Dómine, confídimus. Orámus te, Pater clementíssime, pro Papa nostro N. et Epíscopo nostro N.; - prótege illos et tua virtúte sanctífica. In te, Dómine, confídimus. Infírmi se Christi sócios passiónum séntiant - et consolatiónis eius semper partícipes. In te, Dómine, confídimus. Réspice in tua pietáte tecto caréntes, - ut locum dignæ habitatiónis váleant inveníre. In te, Dómine, confídimus. Fructus terræ dare et conserváre dignéris, - ut panem omnes cotidiánum repériant. In te, Dómine, confídimus. Tu, Dómine, magna defúnctos pietáte proséquere, - mansiónem eis concéde cæléstem. In te, Dómine, confídimus. Pater noster, qui es in cælis: sanctificétur nomen tuum; advéniat regnum tuum; fiat volúntas tua, sicut in cælo et in terra. Panem nostrum cotidiánum da nobis hódie; et dimítte nobis débita nostra, sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris; et ne nos indúcas in tentatiónem; sed líbera nos a malo. ORATIODeus, qui te in rectis et sincéris manére pectóribus ásseris, da nobis tua grátia tales exsístere, in qibus habitáre dignéris. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sæcula sæculórum. Amen.V. Dóminus vobíscum. R. Et cum spíritu tuo. V. Benedícat vos omnípotens Deus, Pater, et Fílius, † et Spíritus Sanctus. R. Amen. V. Ite in pace. R. Deo grátias. 
abp Benedykt Krakowski vel Potocki-Orański-Nassau Herbu Pilawa Książe Siewierski Arcybiskup Metropolita Gnieźnieński Prymas Rzeczpospolitej Obojga Narodów Kanclerz Wielki Ambasador Rzeczpospolitej Obojga Narodów w Cesarstwie Niemieckim
-
-

- Biskup KŚ

-
- Posty: 1259
- Dołączył(a): 26 lis 2024, 20:51
- Lokalizacja: Gniezno
- Medale: 6
-
-
przez Benedykt Orański » 16 lut 2025, 07:24
V: † Dómine, lábia mea apéries. R: Et os meum annuntiábit laudem tuam. Psalmus 94 Invitatio ad laudem Dei Adhortamini vosmetipsos per singulos dies, donec "hodie" cognominatur (Hebr 3, 13) Ant. Pópulus Dómini et oves páscuæ eius, veníte, adorémus eum, allelúia. Veníte, exsultémus Dómino; * iubilémus Deo salutári nostro. Præoccupémus fáciem eius in confessióne, * et in psalmis iubilémus ei. Ant. Pópulus Dómini et oves páscuæ eius, veníte, adorémus eum, allelúia. Quóniam Deus magnus Dóminus, * et rex magnus super omnes deos. Quia in manu eius sunt profúnda terræ, * et altitúdines móntium ipsíus sunt. Quóniam ipsíus est mare, et ipse fecit illud, * et siccam manus eius formavérunt. Ant. Pópulus Dómini et oves páscuæ eius, veníte, adorémus eum, allelúia. Veníte, adorémus et procidámus, * et génua flectámus ante Dóminum qui fecit nos, quia ipse est Deus noster, * et nos pópulus páscuæ eius et oves manus eius. Ant. Pópulus Dómini et oves páscuæ eius, veníte, adorémus eum, allelúia. Utinam hódie vocem eius audiátis: * "Nolíte obduráre corda vestra, sicut in Meríba secúndum diem Massa in desérto, ubi tentavérunt me patres vestri: * probavérunt me, etsi vidérunt ópera mea. Ant. Pópulus Dómini et oves páscuæ eius, veníte, adorémus eum, allelúia. Quadragínta annis tæduit me generatiónis illíus, * et dixi: Pópulus errántium corde sunt isti. Et ipsi non cognovérunt vias meas; ídeo iurávi in ira mea: * Non introíbunt in réquiem meam". Ant. Pópulus Dómini et oves páscuæ eius, veníte, adorémus eum, allelúia. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto. Sicut erat in princípio, et nunc et semper, * et in sæcula sæculórum. Amen. Ant. Pópulus Dómini et oves páscuæ eius, veníte, adorémus eum, allelúia. HYMNUS1Ecce iam noctis tenuátur umbra, lucis auróra rútilans corúscat; nísibus totis rogitémus omnes cunctipoténtem, 2 Ut Deus, nostri miserátus, omnem pellat angórem, tríbuat salútem, donet et nobis pietáte patris regna polórum. 3 Præstet hoc nobis Déitas beáta Patris ac Nati, paritérque Sancti Spíritus, cuius résonat per omnem glória mundum. Amen. PSALMODIAAnt. 1 Benedíctus qui venit in nómine Dómini, allelúia. Psalmus 117 Vox iubilationis et salutis Hic est lapis qui reprobatus est a vobis ædificatoribus, qui factus est in caput anguli (Act 4, 11) Confitémini Dómino, quóniam bonus, * quóniam in sæculum misericórdia eius. Dicat nunc Israel, quóniam bonus, * quóniam in sæculum misericórdia eius. Dicat nunc domus Aaron, * quóniam in sæculum misericórdia eius. Dicant nunc qui timent Dóminum, * quóniam in sæculum misericórdia eius. De tribulatióne invocávi Dóminum, * et exaudívit me edúcens in latitúdinem Dóminus. Dóminus mecum, * non timébo quid fáciat mihi homo. Dóminus mecum adiútor meus, * et ego despíciam inimícos meos. Bonum et confúgere ad Dóminum, * quam confídere in hómine. Bonum est confúgere ad Dóminum, * quam confídere in princípibus. Omnes gentes circuiérunt me, * et in nómine Dómini excídi eos. Circumdántes circumdedérunt me, * et in nómine Dómini excídi eos. Circumdedérunt me sicut apes, † et exarsérunt sicut ignis in spinis, * et in nómine Dómini excídi eos. Impelléntes impulérunt me, ut cáderem, * et Dóminus adiúvit me. Fortitúdo mea et laus mea Dóminus, * et factus est mihi in salútem. Vox iubilatiónis et salútis * in tabernáculis iustórum. Déxtera Dómini fecit virtútem, † déxtera Dómini exaltávit me; * déxtera Dómini fecit virtútem. Non móriar, sed vivam, * et narrábo ópera Dómini. Castígans castigávit me Dóminus, * et morti non trádidit me. Aperíte mihi portas iustítiæ, * ingréssus in eas confitébor Dómino; hæc porta Dómini, * iusti intrábunt in eam. Confitébor tibi, quóniam exaudísti me, * et factus es mihi in salútem. Lápidem quem reprobavérunt ædificántes, * hic factus est in caput ánguli; a Dómino factum est istud, * et est mirábile in óculis nostris. Hæc est dies quam fecit Dóminus: * exsultémus et lætémur in ea. O Dómine, salvum me fac; * o Dómine, da prosperitátem. Benedíctus qui venit in nómine Dómini. * Benedícimus vobis de domo Dómini. Deus Dóminus et illúxit nobis. * Instrúite sollemnitátem in ramis condénsis, usque ad córnua altáris. Deus meus es tu, et confitébor tibi, * Deus meus, et exaltábo te. Confitémini Dómino, quóniam bonus, * quóniam in sæculum misericórdia eius. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto. Sicut erat in princípio, et nunc et semper, * et in sæcula sæculórum. Amen. Ant. Benedíctus qui venit in nómine Dómini, allelúia. Ant. 2 Hymnum dicámus Deo nostro, allelúia. Canticum (Dan 3, 52-57) Omnis creatura laudet Dominum Creator... est benedictus in sæcula (Rom 1, 25) Benedíctus es, Dómine Deus patrum nostrórum, * et laudábilis et superexaltátus in sæcula; et benedíctum nomen glóriæ tuæ sanctum, * et et superlaudábile et superexaltátum in sæcula. Benedíctus es in templo sanctæ glóriæ tuæ, * et superlaudábilis et supergloriósus in sæcula. Benedíctus es in throno regni tui, * et superlaudábilis et superexaltátus in sæcula. Benedíctus es, qui intuéris abýssos † sedens super chérubim, * et laudábilis et superexaltátus in sæcula. Benedíctus es in firmaménto cæli, * et laudábilis et gloriósus in sæcula. Benedícite, ómnia ópera Dómini, Dómino; * laudáte et superexaltáte eum in sæcula. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto. Sicut erat in princípio, et nunc et semper, * et in sæcula sæculórum. Amen. Ant. Hymnum dicámus Deo nostro, allelúia. Ant. 3 Laudáte Dóminum secúndum multitúdinem magnitúdinis eius, allelúia. Psalmus 150 Laudate Dominum Psallite spiritu, psallite et mente, hoc est: glorificate Deum et anima et corpore vestro (Hesychius) Laudáte Dóminum in sanctuário eius, * laudáte eum in firmaménto virtútis eius. Laudáte eum in magnálibus eius, * laudáte eum secúndum multitúdinem magnitúdinis eius. Laudáte eum in sono tubæ, * laudáte eum in psaltério et cíthara, laudáte eum in týmpano et choro, * laudáte eum in chordis et órgano, laudáte eum in cýmbalis benesonántibus, † laudáte eum in cýmbalis iubilatiónis: * omne quod spirat, laudet Dóminum. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto. Sicut erat in princípio, et nunc et semper, * et in sæcula sæculórum. Amen. Ant. Laudáte Dóminum secúndum multitúdinem magnitúdinis eius, allelúia. LECTIO BREVIS Ez 36, 25-27Effúndam super vos aquam mundam, et mundabímini ab ómnibus inquinaméntis vestris, et ab univérsis idólis vestris mundábo vos. Et dabo vobis cor novum, et spíritum novum ponam in médio vestri, et áuferam cor lapídeum de carne vestra, et dabo vobis cor cárneum; et spíritum meum ponam in médio vestri, et fáciam ut in præcéptis meis ambulétis, et iudícia mea custodiátis et operémini. RESPONSORIUM AD VERBUM DEIV. Confitébimur tibi, Deus, * Et invocábimus nomen tuum. R. Confitébimur tibi, Deus, / Et invocábimus nomen tuum. V. Narrábimus mirabília tua. R. Et invocábimus nomen tuum. V. Glória Patri, et Fílio, et Spirítui Sancto. R. Confitébimur tibi, Deus, / Et invocábimus nomen tuum. BENEDICTUS Lc 1, 68-79Ant. Dómine, si tu vis, potes me mundáre. Et ait Iesus: Volo, mundáre. Benedíctus Dóminus Deus Israel, * quia visitávit et fecit redemptiónem plebis suæ; et eréxit cornu salútis nobis, * in domo David, púeri sui: sicut lócutus est per os sanctórum, * qui a sæculo sunt, prophetárum eius; salútem ex inimícis nostris, * et de manu ómnium, qui odérunt nos: ad faciéndam misericórdiam cum pátribus nostris, * et memorári testaménti sui sancti; iusiurándum, quod iurávit ad Abraham, patrem nostrum, * datúrum se nobis, ut sine timóre, de manu inimicórum nostrórum liberáti, * serviámus illi, in sanctitáte et iustítia coram ipso, * ómnibus diébus nostris. Et tu, puer, prophéta Altíssimi vocáberis: * præíbis enim ante fáciem Dómini paráre vias eius, ad dandam sciéntiam salútis plebi eius, * in remissiónem peccatórum eórum, per víscera misericórdiæ Dei nostri, * in quibus visitávit nos Oriens ex alto: illumináre his, qui in ténebris et in umbra mortis sedent, * ad dirigéndos pedes nostros in viam pacis. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto. Sicut erat in princípio, et nunc et semper, * et in sæcula sæculórum. Amen. Ant. Dómine, si tu vis, potes me mundáre. Et ait Iesus: Volo, mundáre. PRECESSalvatóri nostro grátias agámus, qui in hunc mundum descéndit ut esset Deus nobíscum. Eum invocémus clamántes: Christe, Rex glóriæ, sis lux et gáudium nostrum. Christe Dómine, lux óriens ex alto, primítiæ resurrectiónis futúræ, - da nos te sequi, ne in umbra mortis sedeámus, sed ut in lúmine vitæ ambulémus. Christe, Rex glóriæ, sis lux et gáudium nostrum. Bonitátem tuam in ómnibus creatúris diffúsam nobis osténde, - ut tuam ubíque glóriam contemplémur. Christe, Rex glóriæ, sis lux et gáudium nostrum. Ne patiáris, Dómine, hódie malo nos vinci, - sed fac ut in bono nos vincámus malum. Christe, Rex glóriæ, sis lux et gáudium nostrum. Qui in Iordáne baptizátus, a Sancto Spíritu es inúnctus, - da nos hódie grátia agi Sancti Spíritus tui. Christe, Rex glóriæ, sis lux et gáudium nostrum. Pater noster, qui es in cælis: sanctificétur nomen tuum; advéniat regnum tuum; fiat volúntas tua, sicut in cælo et in terra. Panem nostrum cotidiánum da nobis hódie; et dimítte nobis débita nostra, sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris; et ne nos indúcas in tentatiónem; sed líbera nos a malo. ORATIODeus, qui te in rectis et sincéris manére pectóribus ásseris, da nobis tua grátia tales exsístere, in quibus habitáre dignéris. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sæcula sæculórum. Amen.V. Dóminus vobíscum. R. Et cum spíritu tuo. V. Benedícat vos omnípotens Deus, Pater, et Fílius, † et Spíritus Sanctus. R. Amen. V. Ite in pace. R. Deo grátias. 
abp Benedykt Krakowski vel Potocki-Orański-Nassau Herbu Pilawa Książe Siewierski Arcybiskup Metropolita Gnieźnieński Prymas Rzeczpospolitej Obojga Narodów Kanclerz Wielki Ambasador Rzeczpospolitej Obojga Narodów w Cesarstwie Niemieckim
-
-

- Biskup KŚ

-
- Posty: 1259
- Dołączył(a): 26 lis 2024, 20:51
- Lokalizacja: Gniezno
- Medale: 6
-
-
przez Benedykt Orański » 16 lut 2025, 16:02
V. † Deus, in adiutórium meum inténde. R. Dómine, ad adiuvándum me festína. Glória Patri, et Fílio, et Spirítui Sancto. Sicut erat in princípio, et nunc et semper, et in sæcula sæculórum. Amen. Allelúia. HYMNUS1 O lux, beáta Trínitas et principális Unitas, iam sol recédit ígneus: infúnde lumen córdibus. 2 Te mane laudum cármine, te deprecémur véspere; te nostra supplex glória per cuncta laudet sæcula. 3 Christum rogámus et Patrem, Christi Patrísque Spíritum; unum potens per ómnia, fove precántes, Trínitas. Amen. PSALMODIAAnt. 1 Sacérdos in ætérnum Christus Dóminus secúndum órdinem Melchísedech, allelúia. Psalmus 109, 1-5. 7 Messias rex et sacerdos Oportet illum regnare, donec ponat omnes inimicos sub pedibus eius (1 Cor 15, 25) Dixit Dóminus Dómino meo: * "Sede a dextris meis, donec ponam inimícos tuos * scabéllum pedum tuórum". Virgam poténtiæ tuæ emíttet Dóminus ex Sion: * domináre in médio inimicórum tuórum. Tecum principátus in die virtútis tuæ, † in splendóribus sanctis, * ex útero ante lucíferum génui te. Iurávit Dóminus et non pænitébit eum: * "Tu es sacérdos in ætérnum secúndum órdinem Melchísedech". Dóminus a dextris tuis, * conquassábit in die iræ suæ reges. De torrénte in via bibet, * proptérea exaltábit caput. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto. Sicut erat in princípio, et nunc et semper, * et in sæcula sæculórum. Amen. Ant. Sacérdos in ætérnum Christus Dóminus secúndum órdinem Melchísedech, allelúia. Ant. 2 Deus noster in cælo; ómnia quæcúmque vóluit, fecit, allelúia. Psalmus 113 B Laus veri Dei Conversi estis ad Deum a simulacris, servire Deo vivo et vero (1 Th 1, 9) Non nobis, Dómine, non nobis, † sed nómini tuo da glóriam, * super misericórdia tua et veritáte tua. Quare dicent gentes: * "Ubi est Deus eórum?" Deus autem noster in cælo, * ómnia quæcúmque vóluit, fecit. Simulácra géntium argéntum et aurum, * ópera mánuum hóminum. Os habent, et non loquéntur, * óculos habent, et non vidébunt. Aures habent, et non áudient, * nares habent, et non odorábunt. Manus habent, et non palpábunt, † pedes habent, et non ambulábunt; * non clamábunt in gútture suo. Símiles illis erunt, qui fáciunt ea, * et omnes qui confídunt in eis. Domus Israel sperávit in Dómino, * adiutórium eórum et scutum eórum est. Domus Aaron sperávit in Dómino, * adiutórium eórum et scutum eórum est. Qui timent Dóminum speravérunt in Dómino, * adiutórium eórum et scutum eórum est. Dóminus memor fuit nostri, * et benedícet nobis. Benedícet dómui Israel, * benedícet dómui Aaron. Benedícet ómnibus qui timent Dóminum, * pusíllis cum maióribus. Adíciat Dóminus super vos, * super vos et super fílios vestros. Benedícti vos a Dómino, * qui fecit cælum et terram. Cæli, cæli sunt Dómino, * terram autem dedit fíliis hóminum. Non mórtui laudábunt te, Dómine, * neque omnes qui descéndunt in siléntium. Sed nos qui vívimus, benedícimus Dómino * ex hoc nunc et usque in sæculum. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto. Sicut erat in princípio, et nunc et semper, * et in sæcula sæculórum. Amen. Ant. Deus noster in cælo; ómnia quæcúmque vóluit, fecit, allelúia. Ant. 3 Laudem dícite Deo, omnes servi eius, pusílli et magni, allelúia. Sequens canticum dicitur cum Allelúia, prouti hic notatur, quando cum cantu profertur; in recitatione vero sufficit ut Allelúia dicatur in initio et fine uniuscuiusque strophæ Canticum (Cf. Ap 19, 1-2. 5-7) De nuptiis Agni Allelúia. Salus et glória et virtus Déo nostro, * R. Allelúia quia vera et iusta iudícia eius. R. Allelúia allelúia. Allelúia. Laudem dícite Deo nostro, omnes servi eius, * R. Allelúia et qui timétis eum, pusílli et magni. R. Allelúia allelúia. Allelúia. Quóniam regnávit Dóminus Deus noster omnípotens, * R. Allelúia. gaudeámus et exsultémus et demus glóriam ei. R. Allelúia. allelúia. Allelúia. Quia venérunt núptiæ Agni, * R. Allelúia et uxor eius præparávit se. R. Allelúia allelúia. Allelúia. Glória Patri, et Fílio, * R. Allelúia et Spirítui Sancto. R. Allelúia allelúia. Allelúia. Sicut erat in princípio, et nunc et semper, * R. Allelúia et in sæcula sæculórum. Amen. R. Allelúia allelúia. Ant. Laudem dícite Deo, omnes servi eius, pusílli et magni, allelúia. LECTIO BREVIS 2 Th 2, 13-14Nos autem debémus grátias ágere Deo semper pro vobis, fratres dilécti a Deo, quod elégerit vos Deus primítias in salútem in sanctificatiónem spíritus et in fide veritátis; in qua et vocávit vos per Evangélium nostrum, in acquisitiónem glóriæ Dómini nostri Iesu Christi. RESPONSORIUM AD VERBUM DEIV. Magnus Dóminus noster, * Et magna virtus eius. R. Magnus Dóminus noster, / Et magna virtus eius. V. Et sapiéntiæ eius non est númerus. R. Et magna virtus eius. V. Glória Patri, et Fílio, et Spirítui Sancto. R. Magnus Dóminus noster, / Et magna virtus eius. MAGNIFICAT Lc 1, 46-55Ant. Beáti páuperes, quia vestrum est regnum Dei. Beáti qui nunc esurítis, quia saturabímini. Magníficat * ánima mea Dóminum, et exsultávit spíritus meus * in Deo salutári meo; quia respéxit humilitátem ancíllæ suæ, * ecce enim ex hoc beátam me dicent omnes generatiónes. Quia fecit mihi magna, qui potens est: * et sanctum nomen eius, et misericórdia eius a progénie in progénies * timéntibus eum. Fecit poténtiam in brácchio suo, * dispérsit supérbos mente cordis sui, depósuit poténtes de sede, * et exaltávit húmiles, esuriéntes implévit bonis, * et dívites dimísit inánes. Suscépit Israel, púerum suum, * recordátus misericórdiæ suæ, sicut locútus est ad patres nostros, * Abraham et sémini eius in sæcula. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto. Sicut erat in princípio, et nunc et semper, * et in sæcula sæculórum. Amen. Ant. Beáti páuperes, quia vestrum est regnum Dei. Beáti qui nunc esurítis, quia saturabímini. PRECESLaus et honor Christo, qui salváre in perpétuum potest accedéntes per semetípsum ad Deum, semper vivens ad interpellándum pro nobis. Qua fide suffúlti eum implorémus: Meménto pópuli tui, Dómine. Iam declinánte die, Sol iustítiæ, te super cunctum genus humánum invocámus, - ut luce tua, numquam decidénte, omnes sine fine fruántur. Meménto pópuli tui, Dómine. Custódi testaméntum, quod sánguine divíno sanxísti, - et sanctífica Ecclésiam tuam, ut sit immaculáta. Meménto pópuli tui, Dómine. Meménto, Dómine, congregatiónis tuæ, - loci habitatiónis tuæ. Meménto pópuli tui, Dómine. In viam pacis et prosperitátis dírige iter faciéntes, - ut cum salúte et gáudio ad optáta loca pervéniant. Meménto pópuli tui, Dómine. Animas, Dómine, súscipe defunctórum, - véniam tuam eis concéde et glóriam sempitérnam. Meménto pópuli tui, Dómine. Pater noster, qui es in cælis: sanctificétur nomen tuum; advéniat regnum tuum; fiat volúntas tua, sicut in cælo et in terra. Panem nostrum cotidiánum da nobis hódie; et dimítte nobis débita nostra, sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris; et ne nos indúcas in tentatiónem; sed líbera nos a malo. ORATIODeus, qui te in rectis et sincéris manére pectóribus ásseris, da nobis tua grátia tales exsístere, in quibus habitáre dignéris. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sæcula sæculórum. Amen.V. Dóminus vobíscum. R. Et cum spíritu tuo. V. Benedícat vos omnípotens Deus, Pater, et Fílius, † et Spíritus Sanctus. R. Amen. V. Ite in pace. R. Deo grátias. 
abp Benedykt Krakowski vel Potocki-Orański-Nassau Herbu Pilawa Książe Siewierski Arcybiskup Metropolita Gnieźnieński Prymas Rzeczpospolitej Obojga Narodów Kanclerz Wielki Ambasador Rzeczpospolitej Obojga Narodów w Cesarstwie Niemieckim
-
-

- Biskup KŚ

-
- Posty: 1259
- Dołączył(a): 26 lis 2024, 20:51
- Lokalizacja: Gniezno
- Medale: 6
-
-
przez Benedykt Orański » 22 lut 2025, 20:57
V. † Deus, in adiutórium meum inténde. R. Dómine, ad adiuvándum me festína. Glória Patri, et Fílio, et Spirítui Sancto. Sicut erat in princípio, et nunc et semper, et in sæcula sæculórum. Amen. Allelúia. HYMNUS1 Deus, creátor ómnium políque rector, véstiens diem decóro lúmine, noctem sopóris grátia, 2 Artus solútos ut quies reddat labóris úsui mentésque fessas állevet luctúsque solvat ánxios, 3 Grates perácto iam die et noctis exórtu preces, voti reos ut ádiuves, hymnum canéntes sólvimus. 4 Te cordis ima cóncinant, te vox canóra cóncrepet, te díligat castus amor, te mens adóret sóbria, 5 Ut cum profúnda cláuserit diem calígo nóctium, fides tenébras nésciat et nox fide relúceat. 6 Præsta, Pater piíssime, Patríque compar Unice, cum Spíritu Paráclito regnans per omne sæculum. Amen. PSALMODIAAnt. 1 A solis ortu usque ad occásum, laudábile nomen Dómini. Psalmus 112 Laudabile nomen Domini Deposuit potentes de sede, et exaltavit humiles (Lc 1, 52) Laudáte púeri Dómini, * laudáte nomen Dómini. Sit nomen Dómini benedíctum * ex hoc nunc et usque in sæculum. A solis ortu usque ad occásum * laudábile nomen Dómini. Excélsus super omnes gentes Dóminus, * super cælos glória eius. Quis sicut Dóminus Deus noster, qui in altis hábitat, * et humília réspicit in cælo et in terra? Súscitans de terra ínopem, * de stércore érigens páuperem, ut cóllocet eum cum princípibus, * cum princípibus pópuli sui. Qui habitáre facit stérilem in domo, * matrem filiórum lætántem. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto. Sicut erat in princípio, et nunc et semper, * et in sæcula sæculórum. Amen. Ant. A solis ortu usque ad occásum, laudábile nomen Dómini. Ant. 2 Cálicem salutáris accípiam, et nomen Dómini invocábo. Psalmus 115 B Gratiarum actio in templo Per ipsum (Christum) offeramus hostiam laudis semper Deo (Hebr 13, 15) Crédidi, étiam cum locútus sum: * "Ego humiliátus sum nimis". Ego dixi in trepidatióne mea: * "Omnis homo mendax" Quid retríbuam Dómino * pro ómnibus quæ retríbuit mihi? Cálicem salutáris accípiam, * et nomen Dómini invocábo. Vota mea Dómino reddam * coram omni pópulo eius. Pretiósa in conspéctu Dómini * mors sanctórum eius. O Dómine, ego servus tuus, * ego servus tuus et fílius ancíllæ tuæ. Dirupísti víncula mea: † tibi sacrificábo hóstiam laudis, * et nomen Dómini invocábo. Vota mea Dómino reddam * coram omni pópulo eius, in átriis domus Dómini, * in médio tui, Ierúsalem. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto. Sicut erat in princípio, et nunc et semper, * et in sæcula sæculórum. Amen. Ant. Cálicem salutáris accípiam, et nomen Dómini invocábo. Ant. 3 Humiliávit semetípsum Dóminus Iesus, propter quod et Deus exaltávit illum in sæcula. Canticum (Phil 2, 6-11) De Christo, servo Dei Christus Iesus, cum in forma Dei esset, * non rapínam arbitrátus est esse se æquálem Deo, sed semetípsum exinanívit formam servi accípiens, † in similitúdinem hóminum factus * et hábitu invéntus ut homo. Humiliávit semetípsum † factus obœdiens usque ad mortem, * mortem autem crucis. Propter quod et Deus illum exaltávit † et donávit illi nomen, * quod est super omne nomen, ut in nómine Iesu omne genu flectátur * cæléstium et terréstrium et infernórum, et omnis lingua confiteátur: * "Dóminus Iesus Christus!" in glóriam Dei Patris. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto. Sicut erat in princípio, et nunc et semper, * et in sæcula sæculórum. Amen. Ant. Humiliávit semetípsum Dóminus Iesus, propter quod et Deus exaltávit illum in sæcula. LECTIO BREVIS Hebr 13, 20-21Deus pacis, qui edúxit de mórtuis pastórem magnum óvium in sánguine testaménti ætérni, Dóminum nostrum Iesum Christum, aptet vos in omni bono, ut faciátis eius voluntátem, fáciens in vobis quod pláceat coram se per Iesum Christum, cui est glória in sæcula sæculórum. Amen. RESPONSORIUM AD VERBUM DEIV. Quam magnificáta sunt * Opera tua, Dómine. R. Quam magnificáta sunt / Opera tua, Dómine. V. Omnia in sapiéntia fecísti. R. Opera tua, Dómine. V. Glória Patri, et Fílio, et Spirítui Sancto. R. Quam magnificáta sunt / Opera tua, Dómine. MAGNIFICAT Lc 1, 46-55Ant. Oráte pro persequéntibus et calumniántibus vos, ut sitis fílii Patris vestri, qui in cælis est, dicit Dóminus. Magníficat * ánima mea Dóminum, et exsultávit spíritus meus * in Deo salutári meo; quia respéxit humilitátem ancíllæ suæ, * ecce enim ex hoc beátam me dicent omnes generatiónes. Quia fecit mihi magna, qui potens est: * et sanctum nomen eius, et misericórdia eius a progénie in progénies * timéntibus eum. Fecit poténtiam in brácchio suo, * dispérsit supérbos mente cordis sui, depósuit poténtes de sede, * et exaltávit húmiles, esuriéntes implévit bonis, * et dívites dimísit inánes. Suscépit Israel, púerum suum, * recordátus misericórdiæ suæ, sicut locútus est ad patres nostros, * Abraham et sémini eius in sæcula. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto. Sicut erat in princípio, et nunc et semper, * et in sæcula sæculórum. Amen. Ant. Oráte pro persequéntibus et calumniántibus vos, ut sitis fílii Patris vestri, qui in cælis est, dicit Dóminus. PRECESChristus pópuli esuriéntis misértus est et prodígia pro illo sui operátus est amóris. Quorum mémores pia devotióne eum precémur: Amórem tuum osténde nobis, Dómine. Confitémur, Dómine, ómnia benefícia nobis hódie de tua bonitáte processísse: - ne revertántur ad te vácua, sed fructum áfferant in corde bono. Amórem tuum osténde nobis, Dómine. Lux et salus ómnium géntium, custódi testes quos in univérsum orbem misísti, - Spíritus in eis ignem accénde. Amórem tuum osténde nobis, Dómine. Fac ut mundum ad præcelléntem dignitátem ipsíus omnes magis confórment, - quátenus, te regénte, urgentióribus ætátis nostræ postulatiónibus generóse respóndeant. Amórem tuum osténde nobis, Dómine. Animárum médice et córporum, ægrótos álleva, moriéntibus adésto, - et in tuis miseratiónibus nos vísita et réfove. Amórem tuum osténde nobis, Dómine. Defúnctos inter beátos annumeráre dignéris, - quorum nómina sunt in libro vitæ. Amórem tuum osténde nobis, Dómine. Pater noster, qui es in cælis: sanctificétur nomen tuum; advéniat regnum tuum; fiat volúntas tua, sicut in cælo et in terra. Panem nostrum cotidiánum da nobis hódie; et dimítte nobis débita nostra, sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris; et ne nos indúcas in tentatiónem; sed líbera nos a malo. ORATIOPræsta, quæsumus, omnípotens Deus, ut, semper rationabília meditántes, quæ tibi sunt plácita, et dictis exsequámur et factis. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sæcula sæculórum. Amen. V. Dóminus vobíscum. R. Et cum spíritu tuo. V. Benedícat vos omnípotens Deus, Pater, et Fílius, † et Spíritus Sanctus. R. Amen. V. Ite in pace. R. Deo grátias. 
abp Benedykt Krakowski vel Potocki-Orański-Nassau Herbu Pilawa Książe Siewierski Arcybiskup Metropolita Gnieźnieński Prymas Rzeczpospolitej Obojga Narodów Kanclerz Wielki Ambasador Rzeczpospolitej Obojga Narodów w Cesarstwie Niemieckim
-
-

- Biskup KŚ

-
- Posty: 1259
- Dołączył(a): 26 lis 2024, 20:51
- Lokalizacja: Gniezno
- Medale: 6
-
-
kuchnie na wymiar kalwaria zebrzydowska
Powrót do Diecezja Chełmińska
Użytkownicy przeglądający ten dział: Brak zidentyfikowanych użytkowników i 1 gość
|
|